Regula Benedicti

Ut non praesumat quisquam aliquem passim caedere aut excommunicare

Latein
Deutsch
  1. Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio;
  2. atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. 
  3. Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant.
  4. Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit;
  5. sed et hoc cum omni mensura et ratione.
  6. Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat,
  7. quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.