Regula Benedicti

Quomodo dormiant Monachi

Latein
Deutsch
  1. Singuli per singula lecta dormiant.
  2. Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant.
  3. Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent.
  4. Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane.
  5. Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem;
  6. et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia.
  7. Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. 
  8. Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.