Regula Benedicti

Quibus horis oporteat reficere Fratres

Latein
Deutsch
  1. A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent.
  2. A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; 
  3. reliquis diebus ad sextam prandeant;
  4. quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia.
  5. Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant.
  6. Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant.
  7. In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant;
  8. ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. 
  9. Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.