Regula Benedicti

Neglegentes

Caput XLIII

De iis, qui ad Opus Dei, vel ad mensam tarde occurrunt

Latein
Deutsch
  1. Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur,
  2. cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem.
  3. Ergo nihil operi Dei praeponatur.
  4. Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, 
  5. sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, 
  6. usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat.
  7. Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; 
  8. nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio maligno; 
  9. sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.
  10. Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stent, 
  11. nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua,
  12. ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.
  13. Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam,
  14. qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; 
  15.  si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, 
  16. sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem.
  17. Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui post cibum dicitur.
  18. Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere;
  19. sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.
Caput XLIV

De iis qui excommunicantur, quomodo satisfaciant

Latein
Deutsch
  1. Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, 
  2. nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus;
  3. et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse.
  4. Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, 
  5. et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; 
  6. ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat; 
  7. et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, 
  8. et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione.
  9. Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; 
  10. hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit.
  11.  
Caput XLV

De iis qui falluntur in Oratorio

Latein
Deutsch
  1. Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antiphonam vel lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori vindictae subiaceat, 
  2. quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit. 
  3. Infantes autem pro tali culpa vapulent.
Caput XLVI

De iis qui in aliis quibuslibet rebus delinquunt

Latein
Deutsch
  1. Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque loco, aliquid deliquerit,
  2. aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubiubi,
  3. et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum, 
  4. dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi.
  5. Si animae vero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut spiritalibus senioribus patefaciat, 
  6. qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non detegere et publicare.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.