Regula Benedicti

De significanda hora Operis Dei

Latein
Deutsch
  1. Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur.
  2. Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant.
  3. Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes;
  4. quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.