Regula Benedicti

De Praeposito Monasterii

Latein
Deutsch
  1. Saepius quidem contigit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, 
  2. dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes se secundos esse abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, 
  3. et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. 
  4. Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, 
  5. dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, 
  6. quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas. 
  7. Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes, 
  8. ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari,
  9. et hi qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem.
  10. Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores.
  11. Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui; 
  12. et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, 
  13. ut, dum pluribus committitur, unus non superbiat.
  14. Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, 
  15. quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse sibi praepositum.
  16. Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei iniuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens, 
  17. quia quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius observare praecepta regulae.
  18. Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater; 
  19. si non emendaverit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis.
  20. Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui dignus est in loco eius surrogetur.
  21. Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam de monasterio pellatur. 
  22. Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.