Regula Benedicti

De Oratorio Monasterii

Latein
Deutsch
  1. Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. 
  2. Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, 
  3. ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate.
  4. Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. 
  5. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.