Regula Benedicti

De opera manuum cotidiano

Latein
Deutsch
  1. Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.
  2. Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: 
  3. id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit; 
  4. ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent; 
  5. post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet; 
  6. et agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam.
  7. Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas per se occupentur, non contristentur,
  8. quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli. 
  9. Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.
  10. A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in hora secunda plena lectioni vacent; 
  11. hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur; 
  12. facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit.
  13. Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis.
  14. In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur. 
  15. In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant;
  16. qui codices in caput quadragesimae dandi sunt.
  17. Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, 
  18. et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit: 
  19. hic talis si – quod absit – repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; 
  20. si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant.
  21. Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus.
  22. Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis deputati sunt.
  23. Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.
  24. Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur.
  25. Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.