Regula Benedicti

De oboedientia

Latein
Deutsch
  1. Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. 
  2. Haec convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant.
  3. Propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae vel gloriam vitae aeternae, 
  4. mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo. 
  5. De quibus Dominus dicit: Obauditu auris oboedivit mihi.  
  6. Et item dicit doctoribus: Qui vos audit me audit.  
  7. Ergo hi tales, relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes, 
  8. mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur, 
  9. et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur.
  10. Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit, 
  11. ideo angustam viam arripiunt – unde Dominus dicit: Angusta via est quae ducit ad vitam, 
  12. ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. 
  13. Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me.
  14. Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmurio vel cum responso nolentis efficiatur, 
  15. quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui vos audit me audit.
  16. Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus.
  17. Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit, 
  18. etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui cor eius respicit murmurantem, 
  19. et pro tali facto nullam consequitur gratiam; immo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.
  20.  

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.