Regula Benedicti

De Monachis peregrinis, qualiter suscipiantur

Latein
Deutsch
  1. Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio
  2. et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium,
  3. sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit.
  4. Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.
  5. Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci. 
  6. Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, 
  7. verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. 
  8. Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, 
  9. verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, 
  10. et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. 
  11. Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. 
  12. Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam.
  13. Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, 
  14. quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.