Regula Benedicti

De mensura potus

Latein
Deutsch
  1. Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic;  
  2. et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. 
  3. Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. 
  4. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.
  5. Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. 
  6. Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius,
  7. quia vinum apostatare facit etiam sapientes.
  8. Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent.
  9. Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.