Regula Benedicti

De mensura ciborum

Latein
Deutsch
  1. Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitatibus, 
  2. ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur. 
  3. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium.
  4. Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive prandii et cenae: 
  5. quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis.
  6. Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, 
  7. remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries, 
  8. quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, 
  9. sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra crapula.
  10. Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus parcitate.
  11. Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles aegrotos.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.