Regula Benedicti

De infirmis Fratribus

Latein
Deutsch
  1. Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, 
  2. quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me,  
  3. et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis.  
  4. Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi;
  5. qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. 
  6. Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur.
  7. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus.
  8. Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur – sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur.
  9. Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.
  10. Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.