Regula Benedicti

De Fratribus in via directis

Latein
Deutsch
  1. Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent, 
  2. et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat.
  3. Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii 
  4. ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint in via visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis.
  5. Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est.
  6. Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat. 
  7. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.