Regula Benedicti

De ferramentis, vel rebus Monasteri

Latein
Deutsch
  1. Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, 
  2. et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. 
  3. Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit.
  4. Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur;
  5. si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.