Regula Benedicti

De disciplina psallendi

Latein
Deutsch
  1. Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos,
  2. maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus.
  3. Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore,
  4. et iterum: Psallite sapienter
  5. et: In conspectu angelorum psallam tibi.  
  6. Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, 
  7. et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.