Regula Benedicti

De Cellarario Monasterii

Latein
Deutsch
  1. Cellararius monasterii eligatur de congregatione, sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, 
  2. sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater.
  3. Curam gerat de omnibus;
  4. sine iussione abbatis nihil faciat. 
  5. Quae iubentur custodiat; 
  6. fratres non contristet. 
  7. Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.
  8. Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum quia qui bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit.
  9. Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est.
  10. Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. 
  11. Nihil ducat neglegendum. 
  12. Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis.
  13. Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, 
  14. ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum.
  15. Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non praesumat.
  16. Fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis.
  17. Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum.
  18. Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt, 
  19. ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.