Regula Benedicti

De adhibendis ad consilium fratribus

Latein
Deutsch
  1. Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur,
  2. et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat.
  3. Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est.
  4. Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit,
  5. et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant.
  6. Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere.
  7. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam.
  8. Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem,
  9. neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere.
  10.  Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat.
  11. Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum.
  12. Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio,
  13. sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis.

Konzil von Trient

Zusammenkunft der römisch-katholischen Kirche. Das Konzil  fand zwischen 1545 und 1563 statt.