Zufallsbild

kloster-seedorf.jpg
  1. Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.  
  2. Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. 
  3. Quod se cavere propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.  
  4. Sed quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam? – sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam.
  5. Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus velociter pervenire, 
  6. actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur. 
  7. Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. 
  8. Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum. 
  9. Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit.
  10. Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat 
  11. et semper sit memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum praeparata est animo suo semper evolvat.
  12. Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis, 
  13. aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari.
  14. Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus;  
  15. et item: Dominus nouit cogitationes hominum;  
  16. et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe;
  17. et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi.  
  18. Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea.
  19. Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura nobis: Et a voluntatibus tuis avertere.
  20. Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis. 
  21. Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta scriptura: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit,
  22. et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.
  23. In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse praesentem cum dicit propheta Domino: Ante te est omne desiderium meum.  
  24. Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum delectationis posita est.
  25. Unde scriptura praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas.
  26. Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos  
  27. et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum,
  28. et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur, 
  29. cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo propheta, ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus 
  30. et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et tacui.
  31. Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere, 
  32. sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit.
  33. Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam.
  34. Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit apostolus: Factus oboediens usque ad mortem.
  35. Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam amplectatur 
  36. et sustinens non lassescat vel discedat, dicente scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit;  
  37. item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum.  
  38. Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.  
  39. Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes: Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.  
  40. Et item alio loco scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro.  
  41. Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra.
  42. Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et pallium, angariati miliario vadunt duo, 
  43. cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et maledicentes se benedicent.
  44. Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit suum. 
  45. Hortans nos de hac re scriptura dicens: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum.  
  46. Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 
  47. Et item propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui.
  48. Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.
  49. Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum se iudicet et indignum, 
  50. dicens sibi cum propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi, ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum.
  51. Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu,
  52. humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.  
  53. Exaltatus sum et humiliatus et confusus.  
  54. Et item: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua.
  55. Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla.
  56. Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat monachus et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur, 
  57. monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum,
  58. et quia vir linguosus non dirigitur super terram.
  59. Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam.
  60. Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur, et non sit clamosus in voce, 
  61. sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.
  62. Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, 
  63. id est in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, 
  64. reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet, dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare oculos meos ad caelos.
  65. Et item cum Propheta: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque.
  66. Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem,  
  67. per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, 
  68. non iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum.
  69. Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare.